- RASOPHORI
- RASOPHORIGraeci Ῥαςοφόροι, novitii Monachi dicuntur, apud Balsamonem in Syn. Constantinopolit. can. 5. a voce rasum, ῥάςον Graecis recentioribus; quô nomine indumentum indigitatur detritum et usu defloccatum, ὁ τρίβων ἐκλιπὼν κροκύδας. Althelmus de Laude Virgin.Nec lacerna tibi vilescat vitrea, Virgo,Tergore vel rasô, et lignis compacta salignis,Seu membranarum tenui velamine facta.Itaque Ρ῾αςοφόροι seu Ῥαςοφοροῦντες Monachi sunt, οἱ Ῥακενδύται, qui ᾽Ράκος gerunt. Quâ voce citimae aetatis Graeci proprie notant Monachicum pallium, i. e. τριβώνιον: quod olim Philosophorum erat. Unde Ρ῾ακοδύται et Ρ῾ακενδύται Monachi. Quamvis Graecis quidam inter τρίβωνα et τριβώνιον distinguentes, τρίβωνα, Philosophi vestem exponunt, τριβώνιον vero τὸ ῥάκος. Sed hoc discrimen passim confundunt Auctores. A Philosophis igitur Christiani Ascetae pallium acceperunt; cumque procedente aevô ἄςκηςις ad certum genus hominum rediit, Monachos videl. exinde eorum proprium pallium esse coepit. Unde Ῥάκος, i. e. τρίβων seu τριβώνιον, pro pallio Monachico, apud Zonaram ad Can. 12. Synodi Gangrensis. Sed et Monialium Ῥάκος, Nicephorus Xanthopulus in Catalogo Patr. Constantinopolit. de Basilio Diac. Ubi Γυνὴ ῤίψαςα τὰ ῥάκη, est mulier quae habitum monialem eiuravit et abiecit. Et Palladius, de Taor Virg. in Lausiaca, Ε᾿κείνη δὲ ῥακοδυτοῦςα ἀδιαλείπτως εν τῇ μονῇ εν ἔργῳ καθεζομένη etc. Salmas. ad Tertullian. de Pallio, p. 89. et seqq. Cl. Suicero Ῥάςα sunt interius velamen corporis, cui toga talaris superinducebatur, Monachis, Sacerdotibus, Militibus etiam in usu, voce Ῥαςοφορεῖν Facili videl. significationis prioris in istam flexu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.